- CONDITORIUM
- CONDITORIUMapud Sueton. Aug. c. 18. Per idem tempus conditorium et corpus Magni Alexandri, cum prolatum (Alexandriae) e penetrali subiecisset oculis (Augustus) coronâ aureâ impositâ et floribus aspersis veneralus est: quibusdam est, quam Strabo, l. ult. πύελον vocat, arca videl. olim ex auro, postea e vitro, in qua servatum Alexandri corpus. Casaubono potius, quem πείβολον Strabo idem appellat, locus scil. urbe mediâ sepulturae Regum destinatus, quem Σῆμα vocarum esse, ex eodem discas, ut et Didymo in proverb. Εὔνους ὁ σφάκτης. Quô sensu Petronius, Iacuerunt, ait, ergo una praeclusis conditorii foribus. Coerte media urbe Alexandriae fuisse conditorium Alexandri, etiam ex hodierna specie illius semirutae urbis potest constare, si fides adhibenda Leoni Africano, qui illud magnô concursu peregrinorum Mahumedanorum et frequentibus eleemosynis hodieque celebrari, refert, l. 8. Apud Marcellinum, l. 31. c. 18 ubi de Thracia loquitur, Conditoria frugum occulta, scrobes sunt subterraneae, vel speluncae, vel cryptae, vel putei, in quibus triricum etiam ad 50. annos incorruptum poterat servari. Σειροὺς Thraces ac Cappadoces vocavêre, reste Varrone, de Re Rust. l. 1. c. 57. Vide quoque Vitruv. l. 6. c. 8. columellam, l. 1. c. 6. Plin. l. 18. c. 30. Athenaeum, l. 4. c. 3. ibique Casaubonum, Hesychium, nec non infra voce Siri. Hodieque in Hungaria vina frumentaque sic recondi, usitatissimum, Freinshemius ad Curtium, l. 7. c. 4. ubi de Bactrianis hic loquens, Siros ira sollerter abscondisse Barbaros, ut, nisi qui defoderent, inveniri non possent, ait.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.